monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 20 > bavPal.lat.1554.182 > sectio 31 > csg458.31 > sectio 13 > sectio 32 > sectio 55

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, 27, 55
Qua in re unum ibi ostenditur, ipsa mens rea, non tamen vel suo iudicio libera, cum se, etsi dormienti corpore, nihil meminit vidisse, tamen in vigiliis corporis, meminit in ingluviem cecidisse. Sin vero ex turpi cogitatione vigilantis oritur inlusio dormientis, patet animo reatus suus: videt enim a qua radice inquinatio illa processerit, quia quod cogitavit sciens, hoc pertulit nesciens.